

Liber Sapientiae*
Caput 17: Versus 1
Magna enim.[RAB.]Mystice. Omnes persecutores Ecclesiae Christi, scelerum suorum tenebras patiuntur, nec unquam securi esse possunt, quos vexant rectores tenebrarum harum usque ad exteriores tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium; unde:Omnis qui male agit, odit lucem[Joan. 3.], etc. Hinc Paulus:Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino[Ephes. 5.], etc.